Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2681 Compendium « Nemo potest dicere : " Dominus Iesus ", nisi in Spiritu Sancto » ( 1 Cor 12,3). Ecclesia nos invitat ad Spiritum Sanctum invocandum tamquam interiorem orationis christianae Magistrum .
  2. 2682 Compendium Ecclesiae libet in communione cum beata Virgine orare propter eius singularem cooperationem cum actione Spiritus Sancti, ad magna magnificanda, quae Deus in ea operatus est, et ad ei supplicationes concredendas et laudes …
  3. 2683 Nubes testium Testes qui nos praecesserunt in Regno, 166 speciatim illi quos Ecclesia tamquam « sanctos » agnoscit, viventem orationis traditionem communicant, suae vitae exemplo, suorum scriptorum transmissione et sua hodierna oratione. Deum contemplantur, …
  4. 2684 Nubes testium In communione sanctorum, decursu historiae Ecclesiarum, diversae excultae sunt spiritualitates . Charisma personale cuiusdam testis amoris Dei erga homines transmitti potuit, sicut « spiritus » Eliae ad Elisaeum 168 et ad Ioannem …
  5. 2685 Orationis ministri Familia christiana primus est locus educationis ad orationem. Eadem, in Matrimonii fundata sacramento, est « Ecclesia domestica » in qua filii Dei orare discunt « ut Ecclesia » et in oratione perseverare. …
  6. 2686 Orationis ministri Ministri ordinati sunt etiam responsabiles formationis suorum fratrum et sororum in Christo ad orationem. Illi, boni Pastoris servi, ordinantur ut Dei populum ducant ad vivos orationis fontes: Verbum Dei, liturgiam, vitam theologalem, …
  7. 2687 Orationis ministri Multi religiosi totam suam vitam consecraverunt orationi. Inde ab Aegypti deserto, eremitae, monachi et moniales suum tempus laudi dederunt Dei et intercessioni pro populo suo. Vita consecrata sine oratione non sustinetur neque …
  8. 2688 Orationis ministri Puerorum, iuvenum et adultorum catechesis eo spectat ut Verbum Dei meditatione consideretur in oratione personali, ut in oratione liturgica reddatur actuale et ut semper interius fiat ad suum in vita nova ferendum …
  9. 2689 Orationis ministri Orationis coetus , sive « orationis scholae », sunt hodie inter signa et inter media renovationis orationis in Ecclesia, si ad authenticos orationis christianae adaquentur fontes. Cura communionis est verae orationis signum …
  10. 2690 Orationis ministri Spiritus Sanctus quibusdam fidelibus donum praebet sapientiae, fidei et discretionis propter bonum commune quod est oratio ( directio spiritualis ). Illi et illae, qui hoc dono sunt praediti, veri sunt ministri viventis …
  11. 2691 Loca orationi faventia Ecclesia, domus Dei, pro communitate paroeciali, est locus orationis liturgicae proprius. Eadem est etiam locus privilegiatus adorationis praesentiae realis Christi in Sanctissimo Sacramento. Electio loci propitii non est indifferens ad orationis veritatem: …
  12. 2692 Compendium Ecclesia peregrinans, in sua oratione, illi sociatur sanctorum, quorum eadem intercessionem flagitat .
  13. 2693 Compendium Diversae spiritualitates christianae traditionem viventem participant orationis et duces sunt magni pretii ad vitam spiritualem .
  14. 2694 Compendium Familia christiana primus est locus educationis ad orationem .
  15. 2695 Compendium Ministri ordinati, vita consecrata, catechesis, orationis coetus, « directio spiritualis » adiutorium ad orationem praestant in Ecclesia .
  16. 2696 Compendium Loca ad orationem maxime propitia sunt personale vel familiare oratorium, monasteria, peregrinationis sanctuaria et, praesertim, ecclesia quae pro communitate paroeciali locus orationis liturgicae est proprius et locus privilegiatus adorationis eucharisticae .
  17. 2697 CAPUT TERTIUM ORATIONIS VITA Oratio vita est cordis novi. Eadem nos singulis momentis animare debet. Tamen Illius obliviscimur qui nostra est Vita et nostrum Totum. Hac de causa, Patres spirituales, in Deuteronomii et Prophetarum traditione, de …
  18. 2698 CAPUT TERTIUM ORATIONIS VITA Ecclesiae Traditio fidelibus proponit rhythmos orationis destinatos ad continuam nutriendam orationem. Quidam quotidiani sunt: oratio matutina et vespertina, ante et post prandium, liturgia Horarum. Dominica, cuius centrum est Eucharistia, praecipue oratione sanctificatur. …
  19. 2699 CAPUT TERTIUM ORATIONIS VITA Dominus singulas ducit personas viis et modo quae Ei placent. Unusquisque fidelis Eidem respondet etiam secundum cordis sui determinationem et expressiones personales orationis suae. Tamen traditio christiana tres expressiones vitae orationis retinuit …
  20. 2700 I. Oratio vocalis Deus homini loquitur Verbo Suo. Verbis, mentalibus vel vocalibus, nostra augetur oratio. Sed maximi momenti est cordis praesentia ad Eum cui in oratione loquimur. « Ut exaudiamur non est situm in verborum …