CCEO

Canon 1053

Titulus XXIII. De bonis Ecclesiae temporalibus Bona temporalia

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

Eisdem auctoritatibus, de quibus in can. 1052, potestas insuper competit transferendi iusta de causa onera Divinam Liturgiam celebrandi in dies vel instituta diversa ab illis, quae in fundatione sunt statuta.

Fons ↗
Relatio

Legitur…