CCEO
Canon 1124
Titulus XXIV. De iudiciis in genere
Processus et tribunalia
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari.
§ 2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide coartari.
§ 3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex prorogatione.