CCEO

Canon 173

Titulus VI. De Ecclesiis metropolitanis ceterisque Ecclesiis sui iuris Ecclesiae sui iuris earumque regimen

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

§ 1. Sede metropolitana in Ecclesiis metropolitanis sui iuris vacante 1° Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem faciat; 2° ad Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Consilii Hierarcharum; 3° sede metropolitana vacante nihil innovetur.

§ 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. 132, § 1 statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.

§ 3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann. 221 - 233.

Fons ↗
Relatio

Legitur…