CCEO
Canon 467
Titulus XII. De monachis ceterisque religiosis et institutis vitae consecratae
Clerici, laici et vita consecrata
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Candidatus ad professionem monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est.
§ 2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.