CCEO
Canon 605
Titulus XV. De magisterio ecclesiastico
Evangelizatio et doctrina
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaAd Episcopos praesertim in Synodis vel Consiliis coadunatos, singulariter vero ad Sedem Apostolicam pertinet integritatem et unitatem fidei bonosque mores auctoritative promovere, custodire et religiose defendere, etiam reprobando, quatenus opus est, sententias, quae eisdem contrariae sunt, vel monendo de eis, quae eadem in discrimen ponere possunt.