CCEO

Canon 828

Titulus XVI. De cultu divino et praesertim de sacramentis Cultus, sacramenta et unitas christianorum

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

§ 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae celebrantur ritu sacro coram Hierarcha loci vel parocho loci vel sacerdote, cui ab alterutro collata est facultas matrimonium benedicendi, et duobus saltem testibus secundum tamen praescripta canonum, qui sequuntur, et salvis exceptionibus, de quibus in cann. 832 et 834, § 2.

§ 2. Sacer hic censetur ritus ipso interventu sacerdotis assistentis et benedicentis.

Fons ↗
Relatio

Legitur…