CCEO

Canon 924

Titulus XIX. De personis et de actibus iuridicis Personae, officia et regimen

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

Ad actus collegiales quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est 1° id vim habet iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia aequalia fuerunt, praeses suo suffragio paritatem dirimat; 2° si vero iura quaesita singulorum tanguntur, consensus uniuscuiusque eorum requiritur; 3° circa electiones servetur can. 956.

Fons ↗
Relatio

Legitur…