Contenta

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

  1. 405 Patrimonio liturgico, theologico, spirituali et, disciplinari etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat bono communi societatis, in qua …
  2. 406 Laici memores obligationis, de qua in can. 14, sciant illam eo magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.
  3. 407 Laici, qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.
  4. 408 § 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium. § 2. Praeterquam …
  5. 409 § 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter impleant. § 2. Ipsi ius …
  6. 410 Status religiosus est stabilis in communi vivendi modus in aliquo instituto ab Ecclesia approbato, quo christifideles Christum, Magistrum et Exemplum Sanctitatis, sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes novo ac speciali titulo consecrantur per vota publica oboedientiae, …
  7. 411 Status religiosus ab omnibus fovendus et promovendus est. 1° De dependentia religiosorum ab Episcopo eparchiali, a Patriarcha, a Sede Apostolica.
  8. 412 § 1. Religiosi omnes subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui obligatione parendi tenentur etiam vi voti oboedientiae. § 2. Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur, Romanus Pontifex ratione sui primatus in universam …
  9. 413 Ad regimen internum et disciplinam religiosam quod attinet, instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii, immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae …
  10. 414 § 1. Ad monasteria et congregationes iuris eparchialis quod attinet, Episcopo eparchiali competit 1° typica monasteriorum et statuta congregationum atque immutationes in ea ad normam iuris introductas approbare salvis eis, quae ab auctoritate superiore approbata sunt; …
  11. 415 § 1. Religiosi omnes subsunt potestati Hierarchae loci in eis, quae spectant ad publicam celebrationem cultus divini, ad verbi Dei praedicationem populo tradendam, ad christifidelium praesertim purorum religiosam et moralem educationem, ad institutionem catecheticam et liturgicam, …
  12. 416 Patriarchae necnon Hierarchae loci conventus promoveant cum Superioribus religiosorum, statis temporibus et quoties id opportunum videtur, ut pro operibus apostolatus, quae a sodalibus exercentur, collatis consiliis concorditer procedant.
  13. 417 Si in domus institutorum iuris patriarchalis vel pontificii eorumve Ecclesias abusus irrepserunt et Superior ab Hierarcha loci monitus prospicere neglexit, idem Hierarcha loci obligatione tenetur rem statim deferendi ad auctoritatem, cui institutum ipsum immediate subiectum est. …
  14. 418 § 1. Superiores maiores sunt Praeses confoederationis monasticae, Snperior monasterii sui iuris, Superior generalis ordinis vel congregationis, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes itemque ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt …
  15. 419 § 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum …
  16. 420 § 1. Superiores maiores, quos ad munus visitatoris typicum monasterii aut statuta ordinis vel congregationis designant, temporibus in eisdem determinatis omnes domos sibi subiectas visitent per se vel per alios, si sunt legitime impediti. § 2. …
  17. 421 Superiores gravi obligatione tenentur curandi, ut sodales sibi commissi vitam secundum typicum vel statuta propria componant; Superiores sodales exemplo et hortatione iuvent in fine status religiosi assequendo, eorum necessitatibus personalibus convenienter subveniant, infirmos sedulo curent ac …
  18. 422 § 1. Superiores permanens habeant consilium ad normam typici vel statutorum constitutum, cuius opera in officio exercendo utantur; in casibus iure praescriptis eius consensum aut consilium ad normam can. 934 exquirere tenentur. § 2. Iure particulari …
  19. 423 Monasterium, confoederatio monastica, ordo et congregatio eorumque provinciae et domus legitime erecta ipso iure sunt personae iuridicae; capacitatem vero eorum acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia typicum vel statuta excludere aut coartare possunt.
  20. 424 In typico vel statutis normae statuantur de usu et administratione bonorum ad propriam paupertatem fovendam, exprimendam et tuendam.
  21. 425 Bona temporalia institutorum religiosorum reguntur cann. 1007 - 1054, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat.
  22. 426 Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent non solum, quae emiserunt vota, fideliter integreque servare, sed etiam secundum typicum vel statuta mente et propositis fundatoris fideliter servatis vitam componere atque ita ad perfectionem sui …
  23. 427 Omnes et singuli religiosi tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
  24. 428 Instituto religioso sodalis a votis perpetuis ut clericus ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti professione perpetua.
  25. 429 Litterae religiosorum ad Superiores eorum necnon ad Hierarcham loci, Patriarcham, Legatum Romani Pontificis et Sedem Apostolicam missae itemque litterae, quas ipsi ab eisdem recipiunt, nulli inspectioni obnoxiae sunt.
  26. 430 Non licet titulos mere honorificos dignitatum vel officiorum religiosis conferre, nisi agitur typico vel statutis id permittentibus de titulis officiorum Superiorum maiorum, quae religiosi iam exercuerunt.
  27. 431 § 1. Religiosus sine consensu scripto dato proprii Superioris maioris non potest inde a prima professione ad dignitatem vel officium extra proprium institutum promoveri eis exceptis, quae per electionem a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis peractam conferuntur, …
  28. 432 Monasterium dependens, domus vel provincia instituti religiosi cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, quod de consensu Sedis Apostolicae alii Ecclesiae sui iuris ascribitur, ius huius Ecclesiae servare debet salvis praescriptis typici vel statutorum, quae internum …
  29. 433 § 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae monasticae. § 2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non dependet et regitur proprio typico …
  30. 434 Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutum non est. 1° …
Relatio

Legitur…