Contenta
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
- 1336 A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.
- 1337 § 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328. § 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam …
- 1338 Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
- 1339 Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
- 1340 § 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est. § 2. Si vero hic …
- 1341 § 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare. § 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de …
- 1342 § 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur. § 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut …
- 1343 § 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit. § 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
- 1344 § 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet 1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, …
- 1345 § 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, § 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur …
- 1346 Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
- 1347 § 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, …
- 1348 In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
- 1349 § 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071. § 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
- 1350 Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
- 1351 Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
- 1352 Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur andientia.
- 1353 Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio oralis.
- 1354 § 1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus praesentibus legatur. …
- 1355 Si tribunal appellationis perspicit in inferiore gradu iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum summarium adhibitum esse, nullitatem sententiae declarare et causam tribunali, quod sententiam tulit, remittere debet.
- 1356 In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, serventur canones de iudicio contentioso ordinario; tribunal autem potest suo decreto motivis praedito normas processuales, quae non sunt ad validitatem statutae, non observare, ut celeritati salva iustitia consulat. 1° …
- 1357 Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam spectat.
- 1358 Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus causae de effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur, pertinent ad iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri.
- 1359 In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt 1° tribunal loci, ubi matrimonium celebratum est; 2° tribunal loci, ubi pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet; 3° tribunal loci, ubi actor domicilium …
- 1360 Habiles sunt ad matrimonium impugnandum 1° coniuges; 2° promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non potest aut non expedit.
- 1361 § 1. Matrimonium, quod utroque coniuge vivente non est accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate est praeiudicialis ad aliam controversiam sive in foro ecclesiastico sive in foro civili …
- 1362 Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad matrimonium convalidandum et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur.
- 1363 § 1. Libello litis introductorio admisso praeses vel ponens procedat ad intimationem decreti citationis ad normam can. 1191. § 2. Transacto termino quindecim dierum ab intimatione computando praeses vel ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem …
- 1364 §1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio est, etiam promotori iustitiae ius est 1° interrogationi partium, testium et peritorum adesse salvo can. 1240; 2° acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus …
- 1365 Nisi probationes aliunde plenae habentur, iudex ad partium declarationes, de quibus in can. 1217, § 2, aestimandas testes de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest, adhibeat praeter alia indicia et adminicula.