Contenta
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
- 1476 Praeter defensiones et animadversiones scripto datas, si quae fuerunt, discussio causae ore fieri debet.
- 1477 § 1. Discussioni assistunt promotor iustitiae, accusatus eiusque advocatus, pars laesa, de qua in can. 1483, § 1 eiusque advocatus. § 2. Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem vocare, ut peritias suas …
- 1478 In causae discussione accusatus semper ius habet, ut vel ipse vel suus advocatus postremus loquatur.
- 1479 § 1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat. § 2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum colligendarum, tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat.
- 1480 Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi tribunal gravi de causa decernit decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae intimationem, quae numquam ultra mensem a die, quo causa poenalis definita est, computandum differri potest.
- 1481 § 1. Appellationem interponere potest reus, etsi iudex eum absolutum dimisit ideo tantum, quia poena erat facultativa vel quia iudex potestate usus est, de qua in cann. 1409, § 1 et 1415. § 2. Promotor iustitiae …
- 1482 In quolibet statu et gradu iudicii poenalis, si evidenter constat delictum non esse ab accusato patratum, iudex debet id sententia declarare et accusatum absolvere, etsi simul constat actionem poenalem esse exstinctam.
- 1483 § 1. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi illata in ipso iudicio poenali exercere ad normam can. 1276. § 2. Interventus partis laesae non amplius admittitur, si factus non est in …
- 1484 § 1. Ad nimias iudicii poenalis moras vitandas potest iudex iudicium de damnis differre, donec sententiam definitivam in iudicio poenali tulerit. § 2. Iudex, qui ita egit, debet, postquam sententiam tulit in iudicio poenali, de damnis …
- 1485 Sententia lata in iudicio poenali, etsi in rem iudicatam transiit, nullo modo ius facit erga partem laesam, nisi haec intervenit ad normam can. 1483.
- 1486 § 1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut 1° accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere neglexit; 2° discussio …
- 1487 § 1. Recursus adversus decretum, quo poena irrogatur, intra decem dies utiles, postquam intimatum est, ad auctoritatem superiorem competentem interponi potest. § 2. Hic recursus vim decreti suspendit. § 3. Contra decisionem auctoritatis superioris non datur …
- 1488 Leges instituuntur promulgatione.
- 1489 § 1. Leges a Sede Apostolica latae promulgantur per editionem in Actorum Sedis Apostolicae commentario officiali, nisi in casibus specialibus alius promulgandi modus est praescriptus; obligare incipiunt elapsis tribus mensibus a die, qui Actorum numero appositus …
- 1490 Legibus mere ecclesiasticis tenentur baptizati in Ecclesia catholica vel in eandem recepti, quique sufficientem usum rationis habent et, nisi aliter iure expresse cavetur, septimum aetatis annum expleverunt.
- 1491 § 1. Legibus a suprema Ecclesiae auctoritate latis tetentur omnes, pro quibus datae sunt ubique terrarum, nisi pro determinato territorio conditae sunt; ceterae leges vim habent tantummodo in territorio, in quo auctoritas, quae leges promulgavit, potestatem …
- 1492 Leges a suprema Ecclesiae auctoritate latae, in quibus subiectum passivum expresse non indicatur, christifideles Ecclesiarum orientalium respiciunt tantummodo, quatenus de rebus fidei vel morum aut de declaratione legis divinae agitur vel explicite de eisdem christifidelibus in …
- 1493 § 1. Nomine iuris communis in hoc Codice veniunt praeter leges et legitimas consuetudines universae Ecclesiae etiam leges et legitimae consuetudines omnibus Ecclesiis orientalibus communes. § 2. Nomine vero iuris particularis veniunt omnes leges, legitimae consuetudines, …
- 1494 Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi expresse in eis de praeteritis cavetur.
- 1495 Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur.
- 1496 Leges, etiam irritantes aut inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio facti autem ab eis dispensare possunt Hierarchae, dummodo dispensatio, si est reservata, concedi soleat ab auctoritate, cui reservatur.
- 1497 § 1. Ignorantia vel error circa leges irritantes aut inhabilitantes earundem effectum non impediunt, nisi aliud iure expresse statuitur. § 2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut circa factum alienum …
- 1498 § 1. Leges authentice interpretatur legislator et is, cui potestas authentice interpretandi ab eodem collata est. § 2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex et promulgari debet; si verba in …
- 1499 Leges intellegendae sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam, quae si dubia et obscura mansit, secundum locos parallelos, si qui sunt, legis finem ac circumstantias et mentem legislatoris.
- 1500 Leges, quae poenam statuunt aut liberum iurium exercitium coartant aut exceptionem a lege continent, strictae interpretationi subsunt.
- 1501 Si certa de re deest expressum praescriptum legis, causa, nisi est poenalis, dirimenda est secundum canones Synodorum et sanctorum Patrum, legitimam consuetudinem, generalia principia iuris canonici cum aequitate servata, iurisprudentiam ecclesiasticam, communem et constantem doctrinam canonicam.
- 1502 § 1. Lex posterior abrogat priorem aut eidem derogat, si id expresse edicit aut si illi est directe contraria aut totam de integro ordinat legis prioris materiam. § 2. Lex iuris communis vero, nisi aliter in …
- 1503 In dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quatenus fieri potest, conciliandae.
- 1504 Ius civile, ad quod ius Ecclesiae remittit, in iure canonico eisdem cum effectibus servetur, quatenus iuri divino non est contrarium et nisi aliter iure canonico cavetur.
- 1505 Enuntiatio sermonis genere masculino etiam genus femininum respicit, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.