CCEO

Lectio continua

524

§ 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine presbyteratus constitutus.

§ 2. Magistro, si opus est, cooperatores dentur, qui in omnibus ei subsint circa moderamen novitiatus et institutionem novitiorum.

§ 3. Solius magistri est consulere novitiorum institutioni et ad ipsum solum novitiatus moderamen spectat ita, ut nemini liceat his se quovis praetextu immiscere exceptis illis Superioribus, quibus id a statutis permittitur, ac visitatoribus; ad disciplinam religiosam vero totius domus quod attinet, magister, quemadmodum et novitii, Superiori subditus est.

§ 4. Novitius potestati magistri ac Superiorum subest eisque oboedire tenetur.

525

§ 1. Ea, quae praescribuntur in cann. 459 - 461, valent etiam de ordinibus et congregationibus.

§ 2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus, quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu habet et quae ipsi forte postea supervenient, administrationem cedere, cui mavult, et de eorundem usu et usufructu libere disponere. 4° De professione in ordinibus et congregationibus

526

§ 1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae, castitatis et paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum.

§ 2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita tamen, ut complexive numquam ad tempus, quod triennio brevius vel sexennio longius est, extendatur.

527

Ad validitatem professionis temporariae requiritur, ut 1° novitiatus valide peractus sit; 2° novitius admittatur ad professionem a Superiore competenti secundum statuta de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium; 3° professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta; 4° cetera ad validitatem professionis in statutis requisita impleantur.

528

Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac sodalis a votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva caret, nisi aliter in statutis expresse cavetur.

529

§ 1. Professio temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos.

§ 2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum neque capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare.

§ 3. Quidquid autem sodalis a votis temporariis industria sua aut intuitu ordinis vel congregationis acquirit, ipsi ordini vel congregationi acquirit; nisi contrarium legitime probatur, sodalis praesumitur acquirere intuitu ordinis vel congregationis.

§ 4. Cessionem vel dispositionem, de quibus in can. 525, § 2, sodalis a votis temporariis mutare potest non quidem proprio arbitrio, sed de Superioris maioris consensu, dummodo mutatio saltem de notabili bonorum parte ne fiat in favorem ordinis vel congregationis; per discessum autem ab ordine vel congregatione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit.

§ 5. Si sodalis a votis temporariis debita et obligationes contraxit, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium ordinis vel congregationis gessit.

§ 6. Emissa professione temporaria ipso iure vacant quaelibet professi officia.

530

In congregationibus sodalis saltem ante professionem perpetuam testamentum, quod etiam in iure civili validum sit, libere condat.

531

Per professionem perpetuam sodalis statum religiosum definitive assumit, propriam eparchiam amittit ac ordini vel congregationi pleno iure aggregatur.

532

Ad validitatem professionis perpetuae praeter requisita, de quibus in can. 464, requiritur, ut praecesserit professio temporaria ad normam can. 526.

533

In ordinibus professio perpetua professioni perpetuae monasticae aequiparatur, proinde valent de ea cann. 466 - 468.

534

In congregationibus 1° effectus canonici professionis perpetuae iidem manent ac in can. 529 de professione temporaria determinantur, nisi aliter iure communi cavetur; 2° Superior maior de consensu sui consilii potest sodali a votis perpetuis id petenti licentiam bona sua cedendi salvis normis prudentiae concedere; 3° Synaxis generalis est in statuta introducere, si opportunum videtur, renuntiationem obligatoriam patrimonii a sodali acquisiti vel aequirendi, quae tamen ante professionem perpetuam fieri non potest.

535

§ 1. In emittenda quavis professione serventur praescripta statutorum.

§ 2. Documentum emissae professionis ab ipso sodali et ab eo, qui professionem, etiam ex delegatione, recepit, subscriptum asservetur in archivo ordinis vel congregationis; si de professione perpetua agitur, Superior maior debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem sodalis baptismus adnotatus est. 5° De institutione sodalium et de disciplina religiosa in ordinibus et congregationibus

536

§ 1. Modus institutionis sodalium servato can. 471, § 1 determinatur in statutis.

§ 2. Institutio sodalium, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in sede studiorum ordinis vel congregationis a Synaxi generali vel a Superioribus maioribus ad normam statutorum approbata; si vero sedes studiorum propria ad normam can. 340, § 1 haberi non potest, sodales institui debent sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato.

537

§ 1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt litteras dimissorias ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis.

§ 2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; ad alium Episcopum vero, si Episcopus eparchialis licentiam dedit aut est alterius Ecclesiae sui iuris ac ordinandus aut est absens aut denique, si sedes eparchialis vacat et eam regit, qui Episcopus ordinatus non est; de quibus necesse est Episcopo ordinanti in singulis casibus constet authentico curiae eparchialis documento.

538

§ 1. In singulis domibus ordinum et congregationum laudes divinae celebrentur ad normam statutorum et legitimarum consuetudinum.

§ 2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam statutorum ea, quae in can. 473, § 2 praescribuntur, impleant.

§ 3. Sodales ordinum et congregationum sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant et servetur can. 474, § 2.

539

§ 1. Superiores curent ut sodalibus idonei confessarii, praesto sint.

§ 2. Confessarii in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in ceteris casibus vero ab Hierarcha loci audito Superiore, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.

540

Ad habitum sodalium quod spectat, standum est praescriptis statutorum et extra proprias domus etiam normis Episcopi eparchialis.

541

Normae circa clausuram in statutis singulorum ordinum et congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo iure Superiorum, etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud permittendi.

542

Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim in eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et extra proprias ecclesias salvis instituti indole et disciplina religiosa libenter praestent.

543

Sodalis ordinis vel congregationis, qui parochus est, manet votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus necnon statutis adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii obligationibus consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet, subest Superiori, in eis vero, quae ad officium parochi spectant, eadem iura et obligationes habet ac ceteri parochi eodemque modo Episcopo eparchiali subest. 6° De transitu ad alium ordinem vel congregationem aut ad monasterium sui iuris

Relatio

Legitur…