CCEO

Processus et tribunalia

  1. 1385Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive ipse clericus sive Hierarcha, cui clericus subest vel in cuius eparchia ordinatus est.
  2. 1386§ 1. Libellus de validitate sacrae ordinationis accusanda mitti debet ad competens Curiae Romanae Dicasterium, quod decernet, utrum causa ab ipso an a tribunali ab eo designato sit agenda. § 2. Si Dicasterium causam ad tribunal remisit, serventur, nisi rei natura obstat, …
  3. 1387Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae ordinationis confirmavit, clericus omnia iura statui clericali propria amittit et ab omnibus obligationibus eiusdem status liberatur
  4. 1388In amotione vel translatione parochorum servandi sunt cann. 1389 - 1400, nisi iure particulari a Sede Apostolica approbato aliud statuitur.
  5. 1389Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo eparchiali a paroecia amoveri potest.
  6. 1390Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri potest, hae praesertim sunt 1° modus agendi, qui communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem affert; 2° imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem reddunt; 3° bonae …
  7. 1391§ 1. Si ex instructione peracta constat adesse causam amotionis, Episcopus eparchialis rem discutiat cum duobus parochis ex coetu parochorum, quos consilium presbyterale Episcopo eparchiali proponente ad hoc stabiliter elegit, selectis; si vero exinde censet ad amotionem esse deveniendum, causa et argumentis …
  8. 1392Renuntiatio a parocho fieri potest etiam sub condicione, dummodo haec ab Episcopo eparchiali legitime acceptari possit et reapse acceptetur.
  9. 1393§ 1. Si parochus intra praestitutos dies non respondit, Episcopus eparchialis iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum. § 2. Si Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem recepisse, non autem respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem sine motivis recusat, …
  10. 1394Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnat motiva allegans, quae insufficientia Episcopo eparchiali videntur, hic, ut valide agat 1° invitet illum, ut inspectis actis suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes in contrarium, si quas habet, afferat; 2° deinde …
  11. 1395Amoto parocho Episcopus eparchialis consulat collatione alterius officii, si ille ad hoc idoneus est, vel pensione, prout casus fert et adiuncta permittunt.
  12. 1396§ 1. Parochus amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit. § 2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo …
  13. 1397Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem scripto proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat.
  14. 1398Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi non intendit, rationes scripto exponat.
  15. 1399§ 1. Episcopus eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo proposito non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can. 1391, § 1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant; si vero exinde translationem peragendam censet, …
  16. 1400In casu translationis serventur can. 1396, iura quaesita et aequitas.
Relatio

Legitur…