CIC
Canon 1169
Liber IV. De Ecclesiae munere sanctificandi
Cultus, loca et tempora sacra
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Consecrationes et dedicationes valide peragere possunt qui charactere episcopali insigniti sunt, necnon presbyteri quibus iure vel legitima concessione id permittitur.
§ 2. Benedictiones, exceptis iis quae Romano Pontifici aut Episcopis reservantur, impertire potest quilibet presbyter.
§ 3. Diaconus illas tantum benedictiones impertire potest, quae ipsi expresse iure permittuntur.