CIC
Canon 1401
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
LatinaEcclesia iure proprio et exclusivo cognoscit 1° de causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas; 2° de violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem.