CIC
Canon 1548
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent.
§ 2. Salvo praescripto can. 1550, § 2, n. 2, ab obligatione respondendi eximuntur 1° clerici, quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia; 2° qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vexationes, aliave mala gravia obventura timent.