CIC
Canon 1569
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. In fine examinis, testi legi debent quae notarius de eius depositione scripto redegit, vel ipsi audita facere quae ope magnetophonii de eius depositione incisa sunt, data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.