CIC
Canon 1603
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus, utrique parti responsiones exhibere licet, intra breve tempus a iudice praestitutum.
§ 2. Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur.
§ 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.