CIC
Canon 1616
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Si in sententiae textu vel error irrepserit in calculis, vel error materialis acciderit in transcribenda parte dispositiva aut in factis vel partium petitionibus referendis, vel omissa sint quae can. 1612, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad partis instantiam sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.
§ 2. Si qua pars refragetur, quaestio incidens decreto definiatur.