CIC
Canon 1735
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
LatinaSi intra triginta dies, ex quo petitio, de qua in can. 1734, ad auctorem decreti pervenit, is novum decretum intimet, quo vel prius emendet vel petitionem reiciendam esse decernat, termini ad recurrendum decurrunt ex novi decreti intimatione; si autem intra triginta dies nihil decernat, termini decurrunt e tricesimo die.