CIC
Canon 290
Liber II. De populo Dei
Christifideles et Ecclesiae ordinatio
Codex Iuris Canonici
LatinaSacra ordinatio, semel valide recepta, numquam irrita fit. Clericus tamen statum clericalem amittit 1° sententia iudicali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur; 2° poena dimissionis legitime irrogata; 3° rescripto Apostolicae Sedis; quod vero rescriptum diaconis ob graves tantum causas, presbyteris ob gravissimas causas ab Apostolica Sede conceditur.