CIC
Canon 653
Liber II. De populo Dei
Vita consecrata
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Novitius institutum libere deserere potest; competens autem instituti auctoritas potest eum dimittere.
§ 2. Exacto novitiatu, si idoneus iudicetur, novitius ad professionem temporariam admittatur, secus dimittatur; si dubium supersit de eius idoneitate, potest probationis tempus a Superiore maiore ad normam iuris proprii, non tamen ultra sex menses prorogari.