CIC
Canon 802
Liber III. De Ecclesiae munere docendi
Doctrina et missio
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Si praesto non sint scholae in quibus educatio tradatur christiano spiritu imbuta, Episcopi dioecesani est curare ut condantur.
§2. Ubi id expediat, Episcopus dioecesanus provideat ut scholae quoque condantur professionales et technicae necnon aliae quae specialibus necessitatibus requirantur.