CIC
Canon 952
Liber IV. De Ecclesiae munere sanctificandi
Sacramenta
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Concilii provincialis aut conventus Episcoporum provinciae est pro universa provincia per decretum definire quaenam pro celebratione et applicatione Missae sit offerenda stips, nec licet sacerdoti summam maiorem expetere; ipsi tamen fas est stipem sponte oblatam definita maiorem pro Missae applicatione accipere, et etiam minorem.
§ 2. Ubi desit tale decretum, servetur consuetudo in dioecesi vigens.
§ 3. Sodales quoque institutorum religiosorum quorumlibet stare debent eidem decreto aut consuetudini loci, de quibus in §§ 1 et 2.