Contenta

Codex Iuris Canonici

  1. 1634 § 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus. § 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile …
  2. 1635 Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio.
  3. 1636 § 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1525. § 2. Si appellatio proposita sit a vinculi defensore vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi lex aliter caveat, a vinculi defensore …
  4. 1637 § 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam convento, et vicissim. § 2. Si plures sunt conventi vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnetur, impugnatio censetur ab omnibus et contra …
  5. 1638 Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.
  6. 1639 § 1. Salvo praescripto can. 1683, in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur …
  7. 1640 In gradu appellationis eodem modo, quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum est; sed, nisi forte complendae sint probationes, statim post litem ad normam can. 1513, § 1 et can. 1639, § 1 contestatam, ad …
  8. 1641 Firmo praescripto can. 1643, res iudicata habetur 1° si duplex intercesserit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi; 2° si appellatio adversus sententiam non fuerit intra tempus utile proposita; 3° …
  9. 1642 § 1. Res iudicata firmitate iuris gaudet nec impugnari potest directe, nisi ad normam can. 1645, § 1. § 2. Eadem facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex …
  10. 1643 Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud exceptis causis de coniugum separatione.
  11. 1644 § 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis. Tribunal …
  12. 1645 § 1, Adversus sententiam quae transierit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum. § 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innitatur, quae postea …
  13. 1646 § 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645, § 2, nn. 1- 3, petenda est a iudice qui sententiam tulit intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos. § 2. Restitutio …
  14. 1647 § 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit. § 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen …
  15. 1648 Concessa restitutione in integrum, iudex pronuntiare debet de merito causae.
  16. 1649 § 1. Episcopus, cuius est tribunal moderari, statuat normas 1° de partibus damnandis ad expensas iudiciales solvendas vel compensandas; 2° de procuratorum, advocatorum, peritorum et interpretum honorariis deque testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum …
  17. 1650 § 1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest, salvo praescripto can. 1647. § 2. Iudex qui sententiam tulit et, si appellatio proposita sit, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transierit in rem iudicatam, …
  18. 1651 Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur, quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
  19. 1652 Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, quaestio incidens habetur, ab illo ipso iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
  20. 1653 § 1. Nisi lex particularis aliud statuat, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus dioecesis, in qua sententia primi gradus lata est. § 2. Quod si hic renuat vel neglegat, parte cuius interest …
  21. 1654 § 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum sensum, exsecutioni mandare. § 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem …
  22. 1655 § 1. Quod attinet ad reales actiones, quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur. § 2. Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem …
  23. 1656 § 1. Processu contentioso orali, de quo in hac sectione, tractari possunt omnes causae a iure non exclusae, nisi pars processum contentiosum ordinarium petat. § 2. Si processus oralis adhibeatur extra casus iure permissos, actus iudiciales …
  24. 1657 Processus contentiosus oralis fit in primo gradu coram iudice unico, ad normam can. 1424.
  25. 1658 § 1. Libellus quo lis introducitur, praeter ea quae in can. 1504 recensentur, debet 1° facta quibus actoris petitiones innitantur, breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes quibus actor facta demonstrare intendit, quasque simul afferre nequit, …
  26. 1659 § 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1446, § 2 inutile cesserit, iudex, si aestimet libellum aliquo fundamento niti, intra tres dies, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar petitionis notificetur parti conventae, …
  27. 1660 Si exceptiones partis conventae id exigant, iudex parti actrici praefiniat terminum ad respondendum, ita ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
  28. 1661 § 1. Elapsis terminis, de quibus in cann. 1659 et 1660, iudex, perspectis actis, formulam dubii determinet; dein ad audientiam, non ultra triginta dies celebrandam, omnes citet qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii …
  29. 1662 In audientia primum tractantur quaestiones de quibus in cann. 1459-1464.
  30. 1663 § . 1 Probationes colliguntur in audientia, salvo praescripto can. 1418. § 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt excussioni ceterarum partium, testium et peritorum.
Relatio

Legitur…