Contenta
Codex Iuris Canonici
- 1624 De querela nullitatis videt ipse iudex qui sententiam tulit; quod si pars vereatur ne iudex, qui sententiam querela nullitatis impugnatam tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum suspectum existimet, exigere potest ut alius iudex in eius locum …
- 1625 Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione, intra terminum ad appellationem statutum.
- 1626 § 1. Querelam nullitatis interponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi. § 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se …
- 1627 Causae de querela nullitatis secundum normas de processu contentioso orali tractari possunt.
- 1628 Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto can. 1629.
- 1629 Non est locus appellationi 1° a sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 2° a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumuletur cum querela nullitatis ad normam can. 1625; 3° a sententia quae in rem iudicatam transiit; …
- 1630 § 1. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis sententiae. § 2. Si ore fiat, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.
- 1631 Si quaestio oriatur de iure appellandi, de ea videat expeditissime tribunal appellationis iuxta normas processus contentiosi oralis.
- 1632 § 1. Si in appellatione non indicetur ad quod tribunal ipsa dirigatur, praesumitur facta tribunali de quo in cann. 1438 et 1439. § 2. Si alia pars ad aliud tribunal appellationis provocaverit, de causa videt tribunal …
- 1633 Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.
- 1634 § 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus. § 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile …
- 1635 Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio.
- 1636 § 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1525. § 2. Si appellatio proposita sit a vinculi defensore vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi lex aliter caveat, a vinculi defensore …
- 1637 § 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam convento, et vicissim. § 2. Si plures sunt conventi vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnetur, impugnatio censetur ab omnibus et contra …
- 1638 Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.
- 1639 § 1. Salvo praescripto can. 1683, in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur …
- 1640 In gradu appellationis eodem modo, quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum est; sed, nisi forte complendae sint probationes, statim post litem ad normam can. 1513, § 1 et can. 1639, § 1 contestatam, ad …
- 1641 Firmo praescripto can. 1643, res iudicata habetur 1° si duplex intercesserit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi; 2° si appellatio adversus sententiam non fuerit intra tempus utile proposita; 3° …
- 1642 § 1. Res iudicata firmitate iuris gaudet nec impugnari potest directe, nisi ad normam can. 1645, § 1. § 2. Eadem facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex …
- 1643 Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud exceptis causis de coniugum separatione.
- 1644 § 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis. Tribunal …
- 1645 § 1, Adversus sententiam quae transierit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum. § 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innitatur, quae postea …
- 1646 § 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645, § 2, nn. 1- 3, petenda est a iudice qui sententiam tulit intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos. § 2. Restitutio …
- 1647 § 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit. § 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen …
- 1648 Concessa restitutione in integrum, iudex pronuntiare debet de merito causae.
- 1649 § 1. Episcopus, cuius est tribunal moderari, statuat normas 1° de partibus damnandis ad expensas iudiciales solvendas vel compensandas; 2° de procuratorum, advocatorum, peritorum et interpretum honorariis deque testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum …
- 1650 § 1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest, salvo praescripto can. 1647. § 2. Iudex qui sententiam tulit et, si appellatio proposita sit, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transierit in rem iudicatam, …
- 1651 Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur, quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
- 1652 Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, quaestio incidens habetur, ab illo ipso iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
- 1653 § 1. Nisi lex particularis aliud statuat, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus dioecesis, in qua sententia primi gradus lata est. § 2. Quod si hic renuat vel neglegat, parte cuius interest …