Contenta

Codex Iuris Canonici

  1. 998 Unctio infirmorum, qua Ecclesia fideles periculose aegrotantes Domino patienti et glorificato, ut eos allevet et salvet, commendat, confertur eos liniendo oleo atque verba proferendo in liturgicis libris praescripta.
  2. 999 Praeter Episcopum, oleum in unctione infirmorum adhibendum benedicere possunt 1° qui iure Episcopo dioecesano aequiparantur; 2° in casu necessitatis, quilibet presbyter in ipsa tamen celebratione sacramenti.
  3. 1000 § 1. Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in liturgicis libris, accurate peragantur; in casu tamen necessitatis, sufficit unctio unica in fronte vel etiam in alia corporis parte, integra formula prolata. § 2. Unctiones peragat minister …
  4. 1001 Curent animarum pastores et infirmorum propinqui, ut tempore opportuno infirmi hoc sacramento subleventur.
  5. 1002 Celebratio communis unctionis infirmorum, pro pluribus infirmis simul, qui apte sint praeparati et rite dispositi, iuxta Episcopi dioecesani praescripta peragi potest.
  6. 1003 § 1. Unctionem infirmorum valide administrat omnis et solus sacerdos. § 2. Officium et ius unctionis infirmorum ministrandi habent omnes sacerdotes, quibus demandata est cura animarum, erga fideles suo pastorali officio commissos; ex rationabili causa, quilibet …
  7. 1004 § 1. Unctio infirmorum ministrari potest fideli qui, adepto rationis usu, ob infirmitatem vel senium in periculo incipit versari. § 2. Hoc sacramentum iterari potest, si infirmus, postquam convaluerit, denuo in gravem infirmitatem inciderit aut si, …
  8. 1005 In dubio utrum infirmus rationis usum attigerit, an periculose aegrotet vel mortuus sit, hoc sacramentum ministretur.
  9. 1006 Infirmis qui, cum suae mentis compotes essent, hoc sacramentum implicite saltem petierint, conferatur.
  10. 1007 Unctio infirmorum ne conferatur illis, qui in manifesto gravi peccato obstinate perseverent.
  11. 1008 n — Sacramento ordinis ex divina institutione inter christifideles quidam, charactere indelebili quo signantur, constituuntur sacri ministri, qui nempe consecrantur et deputantur ut, pro suo quisque gradu, novo et peculiari titulo Dei populo inserviant.
  12. 1009 § 1. Ordines sunt episcopatus, presbyteratus et diaconatus. § 2. Conferuntur manuum impositione et precatione consecratoria, quam pro singulis gradibus libri liturgici praescribunt. Qui constituti sunt in ordine episcopatus aut presbyteratus missionem et facultatem agendi in …
  13. 1010 Ordinatio intra Missarum sollemnia celebretur, die dominico vel festo de praecepto, sed ob rationes pastorales aliis etiam diebus, ferialibus non exceptis, fieri potest.
  14. 1011 § 1. Ordinatio generaliter in cathedrali ecclesia celebretur; ob rationes tamen pastorales in alia ecclesia aut oratorio celebrari potest. § 2. Ad ordinationem invitandi sunt clerici aliique christifideles, ut quam maxima frequentia celebrationi intersint.
  15. 1012 Sacrae ordinationis minister est Episcopus consecratus.
  16. 1013 Nulli Episcopo licet quemquam consecrare in Episcopum, nisi prius constet de pontificio mandato.
  17. 1014 Nisi Sedis Apostolicae dispensatio intercesserit, Episcopus consecrator principalis in consecratione episcopali duos saltem Episcopos consecrantes sibi adiungat; valde convenit autem, ut una cum iisdem omnes Episcopi praesentes electum consecrent.
  18. 1015 § 1. Unusquisque ad presbyteratum et ad diaconatum a proprio Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis. § 2. Episcopus proprius, iusta de causa non impeditus, per se ipse suos subditos ordinet; sed subditum orientalis …
  19. 1016 Episcopus proprius, quod attinet ad ordinationem diaconalem eorum qui clero saeculari se adscribi intendant, est Episcopus dioecesis, in qua promovendus habet domicilium, aut dioecesis cui promovendus sese devovere statuit; quod attinet ad ordinationem presbyteralem clericorum saecularium, …
  20. 1017 Episcopus extra propriam dicionem nonnisi cum licentia Episcopi dioecesani ordines conferre potest.
  21. 1018 § 1. Litteras dimissorias pro saecularibus dare possunt 1° Episcopus proprius, de quo in can. 1016; 2° Administrator apostolicus atque, de consensu collegii consultorum, Administrator dioecesanus; de consensu consilii, de quo in can. 495, § 2, …
  22. 1019 § 1. Superiori maiori instituti religiosi clericalis iuris pontificii aut societatis clericalis vitae apostolicae iuris pontificii competit ut suis subditis, iuxta constitutiones perpetuo vel definitive instituto aut societati adscriptis, concedat litteras dimissorias ad diaconatum et ad …
  23. 1020 Litterae dimissoriae ne concedantur, nisi habitis antea omnibus testimoniis et documentis, quae iure exiguntur ad norma cann. 1050 et 1051.
  24. 1021 Litterae dimissoriae mitti possunt ad quemlibet Episcopum communionem cum Sede Apostolica habentem, excepto tantum, citra apostolicum indultum, Episcopo ritus diversi a ritu promovendi.
  25. 1022 Episcopus ordinans, acceptis legitimis litteris dimissoriis, ad ordinationem ne procedat, nisi de germana litterarum fide plane constet.
  26. 1023 Litterae dimissoriae possunt ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari, sed semel concessae non extinguuntur resoluto iure concedentis.
  27. 1024 Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus.
  28. 1025 § 1. Ad licite ordines presbyteratus vel diaconatus conferendos requiritur ut candidatus, probatione ad normam iuris peracta, debitis qualitatibus, iudicio proprii Episcopi aut Superioris maioris competentis, praeditus sit, nulla detineatur irregularitate nulloque impedimento, atque praerequisita, ad …
  29. 1026 Ut quis ordinetur debita libertate gaudeat oportet; nefas est quemquam, quovis modo, ob quamlibet causam ad ordines recipiendos cogere, vel canonice idoneum ab iisdem recipiendis avertere.
  30. 1027 Aspirantes ad diaconatum et presbyteratum accurata praeparatione efformentur, ad normam iuris.
Relatio

Legitur…