CCEO

Leyes, costumbres y tiempo

  1. 1518Auctoritas decretum intra sexaginta dies a recepta petitione ad decretum obtinendum computandos ferat, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et petitor decretum iterum scripto petit, tricesimo die ab hac petitione recepta computando, …
  2. 1519§ 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate. § 2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel …
  3. 1520§ 1. Decretum vim iuris habet, postquam ei, ad quem destinatur, intimatum est modo, qui secundum locorum leges et condiciones tutissimus est. § 2. Si periculum publici vel privati damni obstat, ne textus decreti scripto tradi possit, potest auctoritas ecclesiastica iubere decretum …
  4. 1521Exsecutor actus administrativi invalide suo munere fungitur, antequam mandatum scripto datum recepit eiusque authenticitatem et integritatem recognovit, nisi auctoritas, quae eundem actum posuit, praeviam notitiam circa mandatum cum eo communicavit.
  5. 1522§ 1. Exsecutor actus administrativi, cui committitur mera eiusdem actus exsecutio, hanc exsecutionem denegare non potest, nisi manifesto constat eundem actum esse nullum aut alia gravi de causa sustineri non posse aut condiciones actui administrativo appositas non esse impletas; si vero exsecutio …
  6. 1523Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si condiciones ad validitatem actus mandato appositas non implevit vel substantialem procedendi formam non servavit, exsecutio nulla est.
  7. 1524Exsecutor actus administrativi potest alium de suo prudenti iudicio sibi substituere, nisi substitutio prohibita est aut electa est industria personae aut substituti persona determinata est; his in casibus vero exsecutori licet alii committere actus praeparatorios.
  8. 1525Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris successore in officio, nisi electa est industria personae.
  9. 1526Exsecutori licet actum administrativum iterum exsecutioni mandare, si quoquo modo in eiusdem actus exsecutione erravit.
  10. 1527§ 1. Quae in canonibus de rescriptis statuuntur, de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo quoque valent, nisi aliud manifesto constat. § 2. Gratiam oretenus concessam aliquis probare tenetur, quoties id legitime ab eo petitur.
  11. 1528Rescriptum impetrari potest pro alio, etiam praeter eius assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis apparet.
  12. 1529§ 1. Reticentia veri in precibus non obstat, quin rescriptum vim habeat, dummodo expressa sint, quae ad validitatem sunt exprimenda secundum stilum curiae Hierarchae, qui rescriptum concedit. § 2. Nec obstat expositio falsi, dummodo una saltem causa motiva proposita vera sit.
  13. 1530§ 1. Gratia ab auctoritate superiore denegata non potest ab auctoritate inferiore valide concedi, nisi auctoritas superior expresse consensit. § 2. Gratia ab aliqua auctoritate denegata non potest valide ab alia auctoritate aeque competenti aut auctoritate superiore concedi nulla facta in petitione …
  14. 1531§ 1. Privilegium, scilicet gratia in favorem certarum personarum physicarum vel iuridicarum per specialem actum facta, concedi potest a legislatore et ab eo, cui legislator hanc potestatem concessit. § 2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi privilegii.
  15. 1532§ 1. Privilegium praesumitur perpetuum. § 2. Privilegium cessat: 1° si est personale, per exstinctionem personae, cui concessum est; 2° si est reale vel locale, per absolutum rei vel loci interitum; 3° elapso tempore vel expleto numero casuum, pro quibus concessum est; …
  16. 1533§ 1. Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec ab auctoritate competenti acceptata est. § 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica renuntiare potest. § 3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae aut ratione dignitatis loci vel rei persona physica …
  17. 1534Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis non onerosum non cessat; si vero privilegium in aliorum gravamen cedit, amittitur si accedit legitima praescriptio aut tacita renuntiatio.
  18. 1535Qui abutitur potestate sibi ex privilegio data, ab Hierarcha moneatur; graviter abutentem ac frustra monitum Hierarcha privet privilegio, quod ipse concessit; si vero privilegium concessum est ab auctoritate superiore, eandem Hierarcha certiorem facere tenetur. 2° De dispensationibus
  19. 1536§ 1. Dispensatio, scilicet legis mere ecclesiasticae in casu speciali relaxatio, concedi potest tantum iusta ac rationabili de causa habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis, a qua dispensatur; secus dispensatio illicita et, nisi ab ipso legislatore aut ab auctoritate superiore data …
  20. 1537Dispensationi obnoxiae non sunt leges, quatenus determinant ea, quae institutorum aut actuum iuridicorum essentialiter sunt constitutiva, nec leges processuales et poenales.
  21. 1538§ 1. Episcopus eparchialis dispensare potest tam a legibus iuris communis quam a legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris in casu speciali christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, quoties id ad eorum bonum spirituale conferre iudicat, nisi ab …
  22. 1539Qui habet potestatem dispensandi, eam exercere potest, etiam extra territorium exsistens, in subditos, etsi a territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuitur, in peregrinos quoque in territorio actu degentes necnon erga seipsum.
  23. 1540Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili, Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.
  24. 1541Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.
  25. 1542Praescriptioni obnoxia non sunt 1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt; 4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum; 5° obligationes et onera …
  26. 1543Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam canonum, qui sequuntur.
  27. 1544§ 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem. § 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.
  28. 1545§ 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, prout sunt in calendario. § 2. …
  29. 1546§ 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur. § 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus constat ex uno vel pluribus mensibus …
Referencia

Cargando…