CCEO
Canon 784
Titulus XVI. De cultu divino et praesertim de sacramentis
Cultus, sacramenta et unitas christianorum
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaIure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus, statuantur normae de examine sponsorum et de aliis mediis ad investigationes, praecipue quod ad baptismum et ad statum liberum spectat, quae ante matrimonium peragendae sunt, quibus diligenter observatis procedi potest ad matrimonii celebrationem.