CCEO
Canon 785
Titulus XVI. De cultu divino et praesertim de sacramentis
Cultus, sacramenta et unitas christianorum
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Pastores animarum obligatione tenentur pro necessitatibus locorum et temporum omnia pericula a matrimonio invalide ac illicite celebrando remediis opportunis arcendi; ideo, antequam matrimonium celebratur, constare debet nihil eius validae ac licitae celebrationi obstare.
§ 2. In periculo mortis, si aliae probationes haberi non possunt, sufficit, nisi contraria assunt indicia, affirmatio sponsorum, si casus fert, etiam iurata, se baptizatos esse et nullo detineri impedimento.