Contenta
Codex Iuris Canonici
- 1524 § 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt processus actis renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum. § 2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare …
- 1525 Renuntiatio a iudice admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio instantiae, itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum fuit.
- 1526 § 1. Onus probandi incumbit ei qui asserit. § 2. Non indigent probatione 1° quae ab ipsa lege praesumuntur; 2° facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio …
- 1527 § 1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videantur et sint licitae, adduci possunt. § 2. Si pars instet ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat.
- 1528 Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice renuant, licet eos audire etiam per laicum a iudice designatum aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.
- 1529 Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi ob gravem causam.
- 1530 Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo debet, ad instantiam partis vel ad probandum factum quod publice interest extra dubium poni.
- 1531 § 1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri. § 2. Quod si respondere recusaverit, iudicis est aestimare quid ad factorum probationem exinde erui possit.
- 1532 In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadeat; in aliis casibus, potest pro sua prudentia.
- 1533 Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
- 1534 Circa partium interrogationem cum proportione serventur, quae in cann. 1548, § 2, n. 1, 1552 et 1558-1565 de testibus statuuntur.
- 1535 Assertio de aliquo facto, scripto vel ore, coram iudice competenti, ab aliqua parte circa ipsam iudicii materiam, sive sponte sive iudice interrogante, contra se peracta, est confessio iudicialis.
- 1536 § 1. Confessio iudicialis unius partis, si agatur de negotio aliquo privato et in causa non sit bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi. § 2. In causis autem quae respiciunt bonum publicum, confessio iudicialis et …
- 1537 Quoad extraiudicialem confessionem in iudicium deductam, iudicis est, perpensis omnibus adiunctis, aestimare quanti ea sit facienda.
- 1538 Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constet eam ex errore facti esse prolatam, aut vi vel metu gravi extortam.
- 1539 In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
- 1540 § 1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona publica in exercitio sui muneris in Ecclesia confecit, servatis sollemnitatibus iure praescriptis. § 2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur. …
- 1541 Nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincatur, documenta publica fidem faciunt de omnibus quae directe et principaliter in iis affirmantur.
- 1542 Documentum privatum, sive agnitum a parte sive recognitum a iudice, eandem probandi vim habet adversus auctorem vel subscriptorem et causam ab iis habentes, ac confessio extra iudicium facta; adversus extraneos eandem vim habet ac partium declarationes …
- 1543 Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta sint facienda.
- 1544 Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, ut a iudice et ab adversario examinari possint.
- 1545 Iudex praecipere potest ut documentum utrique parti commune exhibeatur in processu.
- 1546 § 1. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam can. 1548, § 2, n. 2 aut sine periculo violationis secreti servandi. § 2. Attamen si qua saltem documenti particula …
- 1547 Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis moderatione.
- 1548 § 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent. § 2. Salvo praescripto can. 1550, § 2, n. 2, ab obligatione respondendi eximuntur 1° clerici, quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; …
- 1549 Omnes possunt esse testes, nisi expresse iure repellantur vel in totum vel ex parte.
- 1550 § 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur. § 2. Incapaces habentur: 1° qui partes sunt in causa, …
- 1551 Pars, quae testem induxit, potest eius examini renuntiare; sed adversa pars postulare potest ut nihilominus testis examinetur.
- 1552 § 1. Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur. § 2. Exhibeantur, intra terminum a iudice praestitutum, articuli argumentorum super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
- 1553 Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.