Contenta

Codex Iuris Canonici

  1. 1523 Perempti iudicii expensas, quas quisque ex litigantibus fecerit, ipse ferat.
  2. 1524 § 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt processus actis renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum. § 2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare …
  3. 1525 Renuntiatio a iudice admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio instantiae, itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum fuit.
  4. 1526 § 1. Onus probandi incumbit ei qui asserit. § 2. Non indigent probatione 1° quae ab ipsa lege praesumuntur; 2° facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio …
  5. 1527 § 1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videantur et sint licitae, adduci possunt. § 2. Si pars instet ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat.
  6. 1528 Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice renuant, licet eos audire etiam per laicum a iudice designatum aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.
  7. 1529 Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi ob gravem causam.
  8. 1530 Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo debet, ad instantiam partis vel ad probandum factum quod publice interest extra dubium poni.
  9. 1531 § 1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri. § 2. Quod si respondere recusaverit, iudicis est aestimare quid ad factorum probationem exinde erui possit.
  10. 1532 In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadeat; in aliis casibus, potest pro sua prudentia.
  11. 1533 Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
  12. 1534 Circa partium interrogationem cum proportione serventur, quae in cann. 1548, § 2, n. 1, 1552 et 1558-1565 de testibus statuuntur.
  13. 1535 Assertio de aliquo facto, scripto vel ore, coram iudice competenti, ab aliqua parte circa ipsam iudicii materiam, sive sponte sive iudice interrogante, contra se peracta, est confessio iudicialis.
  14. 1536 § 1. Confessio iudicialis unius partis, si agatur de negotio aliquo privato et in causa non sit bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi. § 2. In causis autem quae respiciunt bonum publicum, confessio iudicialis et …
  15. 1537 Quoad extraiudicialem confessionem in iudicium deductam, iudicis est, perpensis omnibus adiunctis, aestimare quanti ea sit facienda.
  16. 1538 Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constet eam ex errore facti esse prolatam, aut vi vel metu gravi extortam.
  17. 1539 In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
  18. 1540 § 1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona publica in exercitio sui muneris in Ecclesia confecit, servatis sollemnitatibus iure praescriptis. § 2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur. …
  19. 1541 Nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincatur, documenta publica fidem faciunt de omnibus quae directe et principaliter in iis affirmantur.
  20. 1542 Documentum privatum, sive agnitum a parte sive recognitum a iudice, eandem probandi vim habet adversus auctorem vel subscriptorem et causam ab iis habentes, ac confessio extra iudicium facta; adversus extraneos eandem vim habet ac partium declarationes …
  21. 1543 Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta sint facienda.
  22. 1544 Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, ut a iudice et ab adversario examinari possint.
  23. 1545 Iudex praecipere potest ut documentum utrique parti commune exhibeatur in processu.
  24. 1546 § 1. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam can. 1548, § 2, n. 2 aut sine periculo violationis secreti servandi. § 2. Attamen si qua saltem documenti particula …
  25. 1547 Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis moderatione.
  26. 1548 § 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent. § 2. Salvo praescripto can. 1550, § 2, n. 2, ab obligatione respondendi eximuntur 1° clerici, quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; …
  27. 1549 Omnes possunt esse testes, nisi expresse iure repellantur vel in totum vel ex parte.
  28. 1550 § 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur. § 2. Incapaces habentur: 1° qui partes sunt in causa, …
  29. 1551 Pars, quae testem induxit, potest eius examini renuntiare; sed adversa pars postulare potest ut nihilominus testis examinetur.
  30. 1552 § 1. Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur. § 2. Exhibeantur, intra terminum a iudice praestitutum, articuli argumentorum super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
Relatio

Legitur…